monumenta.ch > Hieronymus > 104 > sectio 197 > csg213.52 > csg214.35 > 6 > sectio 479 > 119 > csg214.50 > 36 > sectio 942 > sectio 63 > sectio 683 > sectio 612 > sectio 623 > sectio 757 > sectio 675 > 22
Beda, De Arte Metrica, XXI De metro iambico tetrametro. <<<     >>> XXIII De metro trochaico.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XXII De Metro Anacreontio.

1 Metrum iambicum tetrametrum [Paris., colophonium.] Colophon, quod Anacreontium dicunt, recipit anapestum, duos iambos et semipedem; quo usus est Prosper Tyro in principio exhortationis ad coniugem, ita dicens:
Age iam, precor, mearum
Comes irremota rerum
Trepidam brevemque vitam
Domino Deo dicamus.
Celeri vides rotatu
Rapidos dies meare,
Fragilisque membra mundi
Minui, perire, labi.
Fugit omne quod tenemus,
Neque fluxa habent recursum,
[Cupidas vagasque ed. Cassander.] Cupidasque vana mentes
Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est,
Ubi sunt opes potentum,
Quibus occupare captas
Animas fuit voluptas?
Beda Venerabilis HOME

bmo296.44 bmv414.52 bnf7491.124 bnf7551.130 bnf7558.76 bnf16668.21 bpt100.68 csg876.253 med6824.220

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik